- FICTIO
- FICTIOGallis dicitur, ea in armorum ludo armorum avocatio, quâ, qui conlato pede cum adversario, si quam corporis partem armis tectam et munitam observat, non in eam ictum dirigit, sed aliam se petere velle fingit; tunc adversario se aperiente et illam partem nudante, ut in aliam, quam peti videt arma transferat, hic avocatis adversarii armis repente, non eam partem, cui minabaturictum, sed eam, quam detexit adversarius, ferit. Per cuiusmodi simulationes etiam cestus avocari consuevisse, legimus apud Stat. l. 6. Theb. v. 776. et seqq.--------- levat ecce diuque minaturIn latus atque oculos, illi rigida arma caventemAvocat et manibus nec opinum interserit ictumCallidus, et mediam designat vulnere frontem.Idem in pyctarum certamine atqueve gladiatorum in usu fuisse discimus ex Quintiliano, ubi manus istiusinodi petitiones appellatas esse deprehendimus, vide Salmas. ad Spartian. in Hadr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.